Latin
ALES TRIPLICES
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 58
Unproofread scanNot analysed yet
Qui pauciores numerant, metamorphosibus tantum innituntur opinabilibus, non autem fidis experimentis y). Posito numero quinario, qui tentaminibus huc usque institutis congruit, species ex illarum sola mixtione ortae, non nisi quatuordecim possibiles sunt, decem nimirum duplices (duas ter4) Opusc. chem. vol. I. pag. 394 –399. tize terras continentes), sex triplices, tres quadruplices et unica, quae singulas primitivas simul comprehendit, uti e doctrina combinationum patet. Quamvis autem hae possibiles sint diversae miscelae et forte omnes re vera existant, nondum tamen totidem indagare licuit.