Latin
TERRA PONDEROSA
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 67
Unproofread scanNot analysed yet
Creta selecta in subtilem redacta pulverem et in aqua destillata pluries cocta, calcem vel magnesiam salitam, quibus non raro inquinatur, mittit, postea non nist mechanice inhaerentia peregrina continens, quae plerumque admodum parca sunt. Si autem haec etiam segregata cupimus, aceto destillato solvatur creta lota, alkali volatili aërato praecipitetur, sufficienter lavetur et exsiccetur. Calx modo jam descripto depurata gravitate specifica gaudet 2, 720, in centenario fovens circiter 34 acidi aërei, 11 aquae et 55 calcarei puri.