Latin
TERRA PONDEROSA
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 69
Unproofread scanNot analysed yet
aquae immergitur, adeo ut portio caloris dissipetur, qua alias menstruum ebulliret, itemque aër atmosphaericus massam spongiosam frigefactam permeans expellatur. Huic sub aqua demersae acidum nitrosum vel muriaticum adfundatur, et rite usta nulla orietur effervescentia. Solutio tarde procedit c), sed saturatione iidem adquiruntur sales, ac Usta e sale ammoniaco alkali cum aërata. volatile expellit causticum et sulphur solvit, quod tamen quovis acido, etiam aëreo, facile dejicitur. Inter species hujus generis nativas primum memoranda est CALX atrata, quae ingentia efficit strata. Ejusdem proprietates praecipuae nuper sunt enumeratae (§. 92.) Rac) Opusc. chem. Vol. I. pag. 398. Rarissime omne desideratur martiale, quo etiam contaminatum reperitur clarissimum spathum Islandicum, et de omnibus fere fossiliis idem valet, quam ob rem in sequentibus non nisi notabiliora inquinamenta martialia in censum veniunt. CRONSTEDT Min. §§. 5–13. CALX aërata, petroleo simul plus minua imbuta. In acidis effervescit et solvitur, vitriolicum autem ea saepe fuscescit. Calefactione et frictione foetet. Oleosum adeo plerumque est parcum, ut destillatione vasa tantum intus pinguescant, raro guttulae colligantur, nisi e magna massa.