Latin
ADAMAS
Torbern Bergman, Sciagraphia regni mineralis 98
Unproofread scanNot analysed yet
In nobilibus autem, auro, platino et argento, adeo arctus est nexus, ut vulgari fusione, quamvis diutina, nulla observari potuerit calcinatio, et si via humida in calcem mutata igni committuntur fusorio, in formam completam reduci queant, sine alio, quàm quod calori inest, phlogisto. Medium quasi locum tenet hydrargyrum, nam uti priora, calcinari potest, quamvis aegerrime, sed simul cum posterioribus solo igne metallicam recipere indolem. Quamlibet phalangem secundum gravitates specificas ordino. Nativa mihi audiunt metalla, quae forma gaudent completa, mineralisata autem, quae acidis vel sulphuri sunt adunata, et caltiformia, quae phlogisto tantum privata inveniuntur l). AU. 1) Opusc. Vol. II, pag. 275. Digit ded by Google L, ad e ετι τῇ περιτυντ κολ εν. νει. 113 AURUM. Metallum hocce purum gravitate gaudet 19. 640. Aqua regis solvit, sed praeter acidum salis dephlogisticatum, et in certis circumstantiis nitrosum, nullum acidum simplex aurum adgreditur, nisi antea calcinatum i). E centenario suscipiendo phlogisti quantitas necessario auferenda per 394 circiter exprimitur, posito, quod argenti centenarius acido nitri solvendus amittat 100 n).