Latin
Lines 99-147
Tragici incerti, Fabulae incertae 99-147
Not analysed yet
Qui repens semi<somnum> onere pulsans graui
<Has> fores, crepitu terret?
Ioue patre prognatus est, ut perhibent, Tantalus,
Ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
Atreus, qui nostrum porro propagat genus.
En impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops,
Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari
Vrgetur Isthmus.
Quasi Helles pontum et claustra . . . . .
Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a socro
Oenomao rege Hippodameam raptis nanctust nuptiis.
Ob scelera animique inpotentiam et superbiloquentiam
Mento summam amnem attingens, enectus siti
Proinde ita parent se in uita, ut uinci nesciant.
Quando quidem is se circumuestit dictis, saepit sedulo.
Non nouisse huius me uersutiloquas malitias?
Nostra miseria tu es magnus . . . . . . .
Eandem uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes.
Si neque leges neque mores cogunt . . . . . . . . . .
ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam.
Thesprote, si quis sanguine exortam tuo
Prolem inter aras s<acrificas> sacram immolet,
Quid meritus hic sit, dubium<ne> an cuiquam fuat?
rite Thesprotum pudet
Atrei, quod ipse a Tantalo ducat genus.
Erras erras: nam exultantem te et praefidentem tibi
Repriment ualidae legum habenae atque imperi insistent iugo.
quae mulier una
Vsurpat duplex cubile
huius, Phere,
Hic cubile inire est ausus.
Virginem me quondam inuitam per uim uiolat Iuppiter.
Erebo <pro>creata fuscis crinibus Nox, te inuoco.
Caelum nitescere, arbores frondescere,
Vites laetificae pampinis pubescere,
Rami bacarum ubertate incuruescere,
Segetes largiri fruges, florere omnia,
Fontes scatere, herbis prata conuestirier.
Tela, famuli, tela propere <ferte>! sequitur me Toas.
neque me patiar
Iterum ad unum scopulum ut olim classem Achiuom offendere.
saxea est uerruca in summo montis uertice.
Habeo istanc ego perterricrepam . . . . . . . .
genus auarumst mulierum.
auro uendidit uitam uiri.
prudens et sciens
Ad pestem ante oculos positam . . . . .
Aegialeon parit
Aeeta pater
Nemo pius est, qui pietatem . . . . . . . .