# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 14

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/14

Quidam ex finibus Hassie veniens in urbem Erfordiam casu aromatum preteriit apothecam, ex cuius odore sibi insueto corruit fere exanimis. Accurrunt homines tollendi rustici gratia atque varia ex apotheca, quod ad manus erat, aromatum genera apponunt. Ille vero non solum nihilo magis se attollit, verum continuo moribundus dilabitur, donec quidam arrepto bubulo fimo narium tenus ponit. Tum ille primum levat oculos in cælum amissamque fere vitam recuperat. Cognoscat igitur suam quisque naturam et sese intra eius fines contineat! Cum nusquam nos celerius adoriatur periculum, quam si quando rebus nos insuetis credentes vel crapula vel alia eius generis re in naturam nostram delinquimus. Sint igitur sua et principibus et rusticis fercula!

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
