# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 2

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/2

Quidam ganeo mendicus, qui sacius ducebat ex aliorum, quam ex sua, vivere opera, quod labor sibi res ardua visa est, ocium vero et delectabile et iucundum, quadam intempesta nocte conscendit furcam publicam seu patibulum urbis Basilee, ubi cadaveris hominis illic pro delictis pendentis crus iam naturali humore evacuatum sustulit. Quod deinde altero crurium suorum abscondito taliter inter mendicandum in alterius cruris vicem ac patulo statuit, quod a pretereuntibus pro suo crure certo morbo sic exiccato habitum sit. Quo fretus scelere innumeras stipes ex hominibus levavit. Quadam vero die ipso elemosinæ in ponte urbis Thuregii intento subitus quidam ventorum accidit turbo, adeo quod omnis homo ex ponte maturaret fugam in proximas ædes. Ipse quoque ganeo sub proxima tecta acceleravit furto crure suo post terga deserto. Quod statim a compluribus conspectum ad senatum thuricensem relatum est. Ex cuius sentencia postridie laqueo strangulatus dignas factis suis penas invenit. Falluntur autem maiorem in modum, qui animum adiiciunt ad deceptiones aliorum hominum, statuentes secum huiuscemodi scelera astuciis suis sepulta sic silentio transitura, cum nihil tam opertum, nihil quoque tam fallaciis obrutum existat, quin tempore prodeat in lucem, et semper quotque delictum sua maneat pena.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
