# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 26

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/26

In oppido Ennk Saxonie adolescens quidam non bene prudens mulieris cuiusdam deperibat amore, cuius tamen nec conveniendi nec videndi sibi copia erat. Tabescere autem sibi in dies animus cupidine. Cuius furorem leniri sperabat, si eam videndi semel sibi modo potestas fieret. Inter pretereundum autem domum amate iniit consilium, ibidem vehementi clamore flagrantem supra omnia tecta ignem verbis ad hoc accomodatis publice obnunciare. Quo sic peracto subito ingens exoritur pavor et clamor. Omnibus hominibus in valvas edium irrumpentibus gratia ignem expergiscendi, ipsa quoque eius amica per fenestras prospexit. Qua visa mox stultus ille affatur singulos, iam iam flammam extinctam esse. Sunt autem nonnulli homines, qui dum ipsi potiantur optato, nullius pensi faciunt, quamvis alios affici molestia, quippe qui nullum sibi cum aliis hominibus ducunt commercium, sed omnes suos sensus solis sibi vel diviciis acquirendis vel voluptatibus intendunt. Qui dum suo inserviunt commodo, in maxima incidunt turpia facinora, ambicionem, furtum, predam, furorem et alia huiusmodi, quibus nedum vel se ipsos vel proximos suos, sed precipua queque imperia, labefactant.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
