# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 27

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/27

Ferunt, dum superioribus annis oppidum tuum Herrenberg fere totum igne absumeretur, fuisse cuidam civi illic filium non tanta sapientia, quanta sui vellent, preditum, ymmo stolidum. Qui inter ardendum et maximum ignis furorem consideravit, que potissimum edes alias igne anteirent. Et comperto, quod genitoris sui edes cunctas Vulcano excederent, illud singulos ambiendo cum quodam animi sui tripudio cunctis enodavit, ydem fore credens, et adversitatibus et rebus prosperis alios anteire. Est autem sapientis, adversas res perinde modesto et forti ferre animo atque secundas. Nam cum homines sumus, complecti animo, quid humana et lex et condicio iubeat, par est, que vitam nostram nullis fortune telis eximit, sed monet nos nihil admirari, cum acciderit, nihil, antequam evenerit, non evenire posse, arbitrari. Convenit igitur, rebus prosperis nos gerere sumisse et ad queque pericula excipienda quasi presentia presto esse, adversis vero rebus bene sperare et considerare malam valitudinem, exilium, egestatem, persequutiones iniquorum et alia eiusmodi nobis nec primo, nec solis, nec quicquam humane nature indignum accidisse.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
