# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 28

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/28

In villa Meils, ab urbe curiensi millibus passuum quinque, fuit mulier quedam, que, licet nupta fuerat marito, contempta tamen matrimonii lege etiam aliis viris in Venere morem gerebat. Quod etsi maritus egre paciebatur, ne tamen primo crudelius de uxore videretur consulere, a debita pena abstinuit et, quod sibi consultius videbatur, rem ad socerum defert. Socer vero, tametsi filiam noverat culpe obnoxiam, ut tamen genero dolorem et filie penam levaret, ad consultationem animum intendit, asserendo, rem istam in filia minus dolendam, que, dum genitricem suam imitaret, hec admitteret, deposituram tamen eam fore tempore, quippe cuius mater etiam talia agere in iuventa solita fuisset, sexagennariam tamen abstinuisse; sic procul dubio filiam facturam, ubi sexagesimum inacta sit annum. Viciorum autem infelicissimus omnium castigator est tempus, quod, dum vel mortem vel aliquam aliam malam valitudinem affert, peccandi tollit vires, quo fit, ut tu non vicia, sed ipsa te vitia deserere cogantur. Boni autem dei amore, qui vera est virtus, non mortis seu alterius cuiusvis pene formidine, et peccata et peccatores exhorrescunt.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
