Latin
29
Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 29
Not analysed yet
Cum annis superioribus episcopatus constanciensis in magno versaretur discrimine, inclitus noster Otto, antistes nunc constanciensis, tum electus, singula sua oppida, homines dicioni sue subiectos sibi iureiurando obstricturus peragravit, ducens una Werlinum, stultum suum. Fatuus autem inter equitandum e via fatigatus, dira execratione balbuciens in principem quondam Hermannum, proximum antecedentem episcopum, fertur fuisse usus, asserendo, eum inique sensisse in locandis episcopatus oppidis, quod ea tam longo abinvicem spatio constitui curasset, quod si omnes urbes, oppida vicique simul site essent, homines plures fatigationes in eis adeundis vitare posse. Est autem stulticie proprium, ad id tantum, quod adest et quod est præsens, tantum, quantum sensu percipit, incumbere, nulla preteritorum futurorumque habita ratione; nam cum ipsi stulti rationem aliquando uti vel nolunt vel nesciunt memoria quoque expertes existunt, neque preteritorum habere poterunt scientiam neque futurorum premeditacionem. Quo fit, ut tantum voluptatis avidi, laboris vero et animi et corporis impacientes existant.