# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 37

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/37

In villa Schenkenberg cis oppidum Engen, ab urbe Constantia viginti millibus passuum, Hainrico Menin, presbytero, populum in die festo pro templo edocente intervenit ex improviso Iohannes Truckenbrot, procurator curie constanciensis. Quem ut vidit sacerdos, perterritus, quod ipsum se novit doctiorem, «Adest», inquit, «nunc alius, me longe peritior, quo presente nec phas, nec tutum est, me dicere quicquam.» Quo dicto mox abiens populo tergum dedit. Est vero difficile indocto, qui mavult apparere, quam esse, coram doctis disserere. Cum enim verum et falsum, equum et iniquum iudicare nequeunt, ignorantia eorum, que alias inter agrestes sepulta maneret, in lucem prodit. Secus autem cum litteratis, studiosis et doctis viris. Cum enim animus eorum nulla ubertate, nulla fecunditate scientiarum saciari possit, gaudent inter doctos versari, ut, si sit in eis error, castigetur; et nec solum a magnis doctissimisque, sed etiam a minimis et semidoctis, dum tamen proficiant, ediscere avent.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
