# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 45

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/45

Erat cuidam in Bavarie partibus filius, qui sepius vinceretur a vino, quam vinceret. Quod pater egre habens dies noctuque eius remedio studuit. Accidit autem semel, quod pater offenderet quendam ebrium in via publica iacentem, omnis rationis expertem ac vomitu et cibum et potum fede spumantem aliasque ebrii partibus omnimode innixum. Quem ut vidit, cogitavit, si hunc filius cerneret, ipsum haud dubie deinceps tanto cautius cum vino acturum fore, et festinans ipsum adduxit. Quem simulatque natus vidit, pre gaudio exiliit et mox inquit: O quam bonum is bibit vinum! Num, pater, hunc nosti cauponem, qui hoc venundat, ut quoque ego eo accedere valeam? Omnium autem consuetudinum nulla difficilius tollitur, quam que voluptate nascitur. Occecat enim voluptas onmes sensus hominis ipsamque racionem obstruit, ne turpitudinem, ne scelus, quod inde contrabitur, discernere valeat. Quo fit, ut homo voluptati deditus ei tantum incumbat et inserviat, ubi nobis precipue et Venus et ebrietas exemplo sunt.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
