# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 46

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/46

Cum alias in urbe Argentina nonnulli in multam noctem ad qnartam fere vigiliam potassent, eorum duo una domum ire contendunt, et quia templum pretereundum erat, ubi ad fores anteriores templi pervenere, quod lima erat pernox, loca per eam illustrata respectu umbre arcis et tocius templi aqua et ingens fluvius esse eis visa sunt. Ubi cum perstitissent, incerti, quis eos traiceret, aparuit aquam ipsam fore vadabilem. Nudatis igitur corporibus se ad vadandum parant atque inter eundum levant pedes altius vadantium more, donec umbram edium ex adverso pertingunt. Tum euntes domum inmodica de sua vadatione predicant. Est autem ebrius nec sensuum suorum nec rationis compos, sed dormientium ritu, ex sobrie gestis inscii, quid faciant, et loquuntur et agunt. Tum nemini parcunt, omnia secreta pandunt et se ipsos et alios produnt. Tum omni titubante corpore in Martem feruntur. Non est in eis pudor, non metus, sed omnia superbe agunt, nec amici nec reverencie habita racione omnia profuudunt, alios heredes instituunt, et quanto plus bibunt, tanto magis siciunt.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
