# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 50

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/50

Doctor quidam insignis tum pontificii cum civilis iuris pro sapientia sua prope singulari undecim ecclesiastica possederat beneficia. Ea semel lætus in amicorum suorum convivio discumbens rogatus dinumeravit. Fuit autem doctori germanus, qui sibi taliter racionanti semper addidit duodecimum. Ille vero ea iterum atque iterum repetente nec plura, quam undecim iuveniente, tandem, quod tamen duodecimum esset, erga fratrem instare cepit. Tum frater, «Duodecimum», inquit, «est longe certissimum, quod te, ubi alia deserere cogeris, apud inferos procul dubio manet, qui in tanta rei familiaris versaris abundantia ex ecclesiasticorum beneficiorum vectigali, tot aliis sacerdotibus vili penurie deditis», ratus pro vulgi simplicitate, iniquum fore, quenquam sacerdotum alterum, ne dicam undecimum, habere beneficium. Ab illorum autem opinione ego longe discedo, cum censeam, cuique tantum vel commodi vel honoris deberi, quantum cuiusque et legalitas et industria poscit, ut tamen inter bonos et malos, industrios et ignavos discrimen habeatur; ne doctos aliquando viros studii sui penitere cogamus et ut tenera etas, si viderit virtutem in precio esse, ad emulandas virtutes acuetur.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
