# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 52

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/52

Dictus sacerdos, cum aliquotiens subditos suos acrius correxisset, subditi indigne tulere, de eo apud principes suos questum euntes. Ut fit, quod omnes impacientes audimus vitiorum nostrorum proditores, simus licet quantumcunque scelesti, petentes sibi loco illius alium surrogari sacerdotem, esset quia in eis nimis molestus, quippe quod ipso pro ambone dicente nec paci nec quieti in ecclesia sua locus esset, nec quenquam mordacis sue ligne fulmine preteriret. Vocato autem sacerdote auditaque purgatione sua, quod mores suorum rusticorum tales castigationes poscerent, qui non habito discrimine inter phas nephasque animum suum in perniciem aliorum hominum solis fallaciis atque astuciis intenderent; quod autem alium peterent sacerdotem, id non in alterius principis, nisi pontificis esse potestate, ad quem ecclesiaram institucio pertineret; aliorum autem principum interesset, rusticos demoliri; amoverent igitur scelestos illos rusticos et sibi alios darent; haud defore, quin cum melioribus tranquillius acturus foret. Male autem res se habet, cum quis eam rem moderare nititur, cuius ipse et expers est et que ad se non spectat, et cum quis se eius artis prebet preceptorem, cuius nunquam fuit discipulus. Dum enim aliorum cohercent vicia, suis ignoscunt, et cum acrem aliorum se faciunt iudicem, ingenii sui sterilitate innocentes pessundant. Obeant igitur quique sua munera et, quod sua non interest, respuant et contemnant!

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
