Latin
6
Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 6
Not analysed yet
Conrado quondam tabernario ad Mauram urbis Constantiæ homini ioculari fuit uxor rei familiaris tenacissima. Supra tamen sue uxoris parsimoniam et tenacitatem longe fuit negligencia et remissio animi sui. Nam quadam vice sibi ab uxore porcum comparandi negocium datur, precio sibi ad hoc numerato. Qui quia statim ab edibus discessit, totum sibi ab uxore æs commissum in aleatorum turbam incidens tesseris absorbiendum dedit. Tum domum rediens subtristis, nedum porco, verum etiam ere vacans iniurias uxoris incuriam suam indignantis vitabundus veniam orabat, asserens, rem aliter, atque ipse sperasset, cecidisse, quippe qui peccuniam suam non alia nisi alicuius insignis fnoris spe taxillis credidisset, sperans exinde duplum emersurum iri; quod si evenisset, constituisse secum, duos comparare porcos, quo reditus suus in edes uxori extitisse hylarior. Qui igitur peccuniam suam in sortem exponunt, antea eam in amissis habeant, consultum est, ne deinde victi æris forsan alio erogandi desiderio torqueantur. Quod facere non est integrum, quibus inanis domi residet arca.