# Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486) 9

Tünger, Augustin Tünger Facetiae Latinae et Germanicae (1486), 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tunger/augustin-tunger-facetiae-latinae-et-germanicae-1486/9

Maccellator quidam oppidi Hagnow, ab urbe Argentina forsan vigenti millibus passuum, circa crepusculum nocte iam tenebras diffundente furcam eius oppidi comparatum in rure bovem trahens festinans preterierat, strangulata illa cadavera ioco alloquendo, monendo scilicet ea, si velint in oppidum, festinato opus esse, alioquin fore, ut exclusi foras maneant. Ipso vero citato gradu oppidum versus tendente, comitatur eum alius quidam, qui eo celerius pariter properabat, quod sollicitus habebatur, ne clausis portis sibi ingressus in urbem non patesceret. Precedentem maccellatorem acclamat, rogitans, ut sese maneat, at una oppidum intrandi sibi copiam faceret. Illi autem respicienti occurrunt verba, quibus antea cum illis in furea usus fuisset. Credens hunc quoque ex eis unum esse, et quanto alius clamore, tanto ille magis fuga contendit. Tantusque metus atque timor eum invasit, ut relicto bove, manante pre angustia sudore vir semivivus in oppidum venerit. Ludificamur autem sepe vano terrore, ubi nisi obmissa ratione nullum est periculum. Cum enim deus homini ratione in hac vita nichil contulerit prestantius, convenit ut in omnibus rebus nostris agendis ea nobis sit in promptu, quod ipsa veram nobis vite viam prescribit; quam si gradiemur, nunquam aberrabimus, et si quando aberratum sit, ipsa duce verum recuperatur iter.

---

Tünger, AUGUSTIN TÜNGER FACETIAE LATINAE ET GERMANICAE (1486). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tunger.html.
