# De disciplinis mathematicis oratio 1

Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/1

LIN MATHEMATICIS ORATIO. In quà simul Astrologia defenditur, & ab Objectionibus dissentientium vindicatur: Cum Praeloquio JOACH: CURTII HAMBURG. PHIL. ET MEDIC. D. HAMBURGI, Ex Bibliopolio FROBENIAN Teo. CHRISTE Cl. 19. CLII. N. I. Praeloquium ad Benevolum Lectorem. Stronomiae studium nobile prorsus & egregium veteres judicarunt, imò planè regium: quippe quod facili nos compendio, quantum naturale lumen suppeditat, in aeterni& Omnipotentis Dei cognitionem ducit & provebit: quemadmodum Coryphaeus Apostolorum D. Paulus hujus rei locupletißimus est testis. Astrologiae verò cultura, quae considerat & contemplatur effectus à motu, lumine, & influentiis Astrorum dependentes, multis ferè semper calumniis fuit obnoxia; non suo quidem merito, sed hominum nobilißimâ hâc parte Physices abutentium vitiis & ignorantiâ.

---

Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_disciplinis_mathematicis_oratio_(Brahe).
