# De disciplinis mathematicis oratio 13

Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio, IONIS BR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/13

auctor, tàm admirandas & perpetuas motuum coelestium leanta diversitate, & tàm continua harmonia effinxisset, si eas ab hominibus, quorum causa omnia visibilia condidit, ignorari voluisset? Imò potiùs haec indefesso labore indagari voluit, ut ipsius Majestas & Sapientia, hinc à mortalibus perspici, & celebrari posset. Quapropter, post Dei veram & legitimam cognitionem, nobis in verbo divinitus dato revelatam, nihil hominis naturae magis proprium, & fini, propter em homo in terra, mundi centro, conditus & collocatus est, magis consentaneum esse judico; quam ut inde, tanquam è loco medio, ea, quae in tota mundi fabrica, imprimis verò in coelesti illa, & fulgentissima tot perpetuarum stellarum Regia, elucent, prospectans, jucunda hac, & ingeniosa contemplatione aetatem suam suaviter transigat, Deumque opificem in his suis sapientissimis & varijs operibus agnoscens, merita cum veneratione & laude celebret. Quamvis enim in hac inferiori natura, mirabilia extent divinae ejus Sapientiae testimonia: tamen nusquam magis elucet ejus Sapientia & Majestas, quàm in aeterno illo immenso coeli stellarumque omnium Theatro. Unde non immeritò dixit Eobanus qui negat esse Deum, caelos & sidera spectet: Sidera qui spectat, jurat is esse Deum.

---

Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_disciplinis_mathematicis_oratio_(Brahe).
