Latin
IONIS BR
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 16
Unproofread scanNot analysed yet
Significare autem ea, quae Deus in arcano consilio conclusit, cujus nulla creatura est particeps, ossunt; quod &ordinarius eorum &perpetuus, sibique ir similis motus ostendit, qui nunquam aliquid novi, inito devians admittit. Id enim fieri oporab itine si Deus per stellas nonnunquam eorum aliquid, quae in arcano consilio concluserat, sive irae, sive gratiae testimonia vindicare vellet: quorum tamen ipsae causae effectrices essent. Necessariò igitur coelestia corpora suam significan, à Deo ab initio indita virtute, deducunt, ideoque &esse eorum, quae significant, inducitur. Nec propterea potentiae &libertati divinae, quae nullis alligatur causis secundis, quicquam detrahitur. Quamvis enim Deus sit perfectum &liberum agens, nullis naturae astrictus legibus: Attamen ordinem a se ipso constitutum non vult facilè perversed eum potiùs in firmo &perpetuo statu, usque ad mundi consummationem, conservare.