Latin
IONIS BR
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 19
Unproofread scanNot analysed yet
Maj non caruisse insigni aliquo eventu etian nas ponderosiorum Planetaru conjunctientes mul tiones in hoc inferiori mundo efficere, experientia saepe docuit. Sic Anno M. D. LXIII. cum gna contigisset Saturni &Jovis combinatio in initio Leonis partiliter, iuxta stellas nebulosas Cancri, quas Ptolemaeus suffocantes &pestilentes vocavit: Nonne sequentibus aliquot ani s universalis per totam Europam grassabatur pestis, innumerabilem hominum multitudinem absorbens, quae Astrorum influentiam nimis certo eventu comprobavit. Sed longum foret omnia exempla experientiae Astrologicae recensere, quae indies veri &diligen tes artifices observant. Haec igitur ad generalem influentiam Specialis siderum in astrorum in hunc inferiorem mundum, &in aëris mut fluentia, quâ in hone, comprobandam, sufficienter dicta sunt. Nunc verò alius nobis scrupulus restat enuclean minem inS, coelum videlicet &coelefluit argustia corpora non solùm in subjectum aerem atque elementa mentis alised in ipsum etiam hon m diversimodè influere. Id enir quot osten litur. plerique quamvis priora, manifesta experientia convicti, concedant, nequaqu unt: Et hominem siderum efficaciae non esse subditum suis quibusdam ducti rationibus contendunt. At nos contrà ostendemus, coelum non solum in aëra, sed in ipsum quoque hominem influere. Cùm enim homo ex elementis constet, &à terra formatus sit; necesse est, ut easdem conditiones subeat, quas obtinent res, è quibus constet. Praeterea aer ipse, quem haurimus, &ex quo non minus, quàm ex cibo &potu alimur, cùm variè afficiatur à coeli influentia, ut prius demonstravimus; necesse est nos unà diversimodè affici.