# De disciplinis mathematicis oratio 3

Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-disciplinis-mathematicis-oratio/3

Quid ergò est? Stellae blandè famulantur hominibus. Innumerabilis videlicet ille stellarum chorus & Exercitus, veluti Ducis & Praefecti, certas in classes & ordines distributi nobis vigilant, inque suo ministerio suaviter abblandiuntur: Formosißimâ suâ specie, prosperoque & salutari fulgore renidentes & rutilantes, instar gemmarum lucidissimarum; neque id sine singulari Harmonia & concentu, quo ea, quae supernè sunt & infra orbem Lunae vigent, sibi invicem connexa sunt & copulata. Haec enim Emphasis delitescit in Hebraeo vocabulo P Chalak: cujus significatio, vis & potestas diversis è locis petita sensum hunc nobis suggeßit, eumque suo calculo comprobant sacrae Linguae peritißimi. Quod ipsum notare si vellent & animadvertere, qui minus honorificè de sobriâ hâc judicandi arte sentiunt, quatenus intra terminos physicos coërcetur: & benevolos objurgatores placare, & invi. dos vituperatores confutare possemus: (Verba sunt Ciceronis in Lib. 1. de naturâ Deorum) ut alteros reprehendisse paeniteret, alteri didicisse se gauderent. Omne enim judicium ad Physicam debet revocari, velut ad normam & Cynosuram, quae notiones animi ritè hic dirigere poßit & informare: cujus limites transilire si volunt Natura consulti & ventilatores, turpiter sese dant: & saltum faciunt miserabilem simul & impium, suo vitiorum coeno egregiam hanc Physices partem lutulentam reddentes & conspurcantes. Sed haec praefationis loco sufficiant: nunc illud animus & votum nostrum spectat, Lectores optimi & benevoli Fautores; ut summum Artificem è fundamentis artem suam defendentem & propugnantem legatis vel audiatis. Sic enim ab illis, quae vera sunt & experientiae consentanea, vestram non cohibebitis assensionem. 1. Thessalon. 5. Omnia probate, & quod bonum est, tenete. HEIORATIO. CHON

---

Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_disciplinis_mathematicis_oratio_(Brahe).
