Latin
DOCTORI MEDICO
Tycho Brahe, De nova stella 11
Unproofread scanNot analysed yet
hac, inquam, ratione, certò deprehendi, hanc Stellam, longè vltra Sphaeram Lunae à nobis abeße; omnique, eius locum carere, visus diuersitate: cùm tamen, si is saltem remoueretur terrae semidiametris, vt illi sentiunt, in circulo Verticali, Horizonti vicina, paralaxin 3 Grad. plus F induxißet: sin verò 12. saltem (vt alij volunt) eandem, 4. partium cum quam effecißet. Hae verò tantae differentiae loci illius, à maxima altitudine in minimam, etiam sine instrumento, solis oculis, diligenter consideranti animaduerti poterant. O craßa in genia. O coecos coeli spectatores. Ex his insuper manifestum euadit, quàm consideratè &verè, hanc Stellam inter Cometas numerarint: si negetur ijs, in orbe elementari eam existere: cùm, ipsa etiam forma, ab omnibus vlla aetate hactenus visis Cometis, longè differat; &veris ac genuinis Stellis sit quàm simillima. Nam, quòd quidam poßibile existimauit, caudam eius sursum proijci, &solùm illud rotundum caput nobis obiectum esse; tandemque futurum, vt caudam ad nos conspiciendam reclinet: is, non satis animaduertit ea, quae à quibusdam veteribus, &nostro quoque aeuo, diligentius à Clariß. Mathematicis Petro Apiano, ac Gemma Frisio, deprehensa sunt: caudam omnium Cometarum, semper directè in oppositam soli partem vergere: adeò quod nonnul li hinc dubitarint, an cauda illa, aliud quiddam sit, nec ne, quam refractio quaedam radiorum Solarium, corpus Cometae densiusculum penetrantium. At si aliquis contendat hanc Stellam eße ex peculiaribus illis Cometarum speciebus, cauda destitutis, quas Veteres, Ginitas appellarunt: vbi igitur crines, instar flammei orbis vndique aequaliter circumfusi? Si verò inter eas, quae Rosae dicuntur, vbi lata &la rotunditas, per se quidem fulgens, &ignea, à margine verò raros ac subobscuros diffundens radios? Haec enim Stella, prorsus his omnibus caret; nullamque caudam vel in longum, vel in rotundum proijcit. Nisi quis, radios illos, qui ab initio, cùm maior esset, apparebant, barbam vocare velit: eadem sanè ratione &Sirium, Arcturum, Procyonem; Lyram, reliquasque insigniores Fixas, Cometarum nomine appellabimus: cùm hae, non mutus scintillantes radios vndiquaque spargant. Quapropter, hanc Stellam longè differre à Cometis iudico; nec similem illi visam à temporibus Hypparchi hactenus existimo: vt vt nonulli Cometarum exigui, &sine caudis interea apparuerint: nisi quis per obseruationes tunc temporis ab Artificibus factas, conuincet, eos veris &genuinis Stellis simillimos fuiße, &non in elementari orbe, infra Lunam; sed in ipso coelo, vt nos, in hac Stella demonstrauimus, constitiße. Nec id quidem, quod haec ipsa Stella, tam colore, quàm magnitudine alteretur, neceßariò eam inter Cometarum species numerandam eße cogit.