Latin
DOCTORI MEDICO
Tycho Brahe, De nova stella 13
Unproofread scanNot analysed yet
Quae enim per se recta &honesta sunt, non poßunt, ob ignari vulgi peruersam opinionem eße non recta &inhonesta. Optaßem autem quaedam in his omnibus, quae edi postulas, nunc tandem emendare, addere, minuere, transponere, &in meliorem formam redigere: sed plurimis nunc obruor negotijs, quo minus id praestare poßim. Ab vna enim parte, domesticae curae, &alia quaedam studia, quae nunc prae manibus habeo; ab altera, nobilium &amicorum conuersatio, quibus non minimum temporis dispendij debetur, nos ita distrahunt, vt nihil in eo emendare aut restituere nunc vacet: