Latin
DOCTORI MEDICO
Tycho Brahe, De nova stella 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu, optime Pratensis, id tibi persuasum habeas, me, quae me tunque feret tellus, quocunque sub axe, aspiciam tacito labentia sidera coelo, semper tui memorem amantemque permansurum: neque enim corporum localis ista separatio, Animorum (qui à locorum miseris angustiis liberrimi sunt) coniunctionem diuellet. Etenim, quae in Interiore illa &beatiore Natura radices egerunt; vt felicis illius sunt Aeternitatis germina: ita quoque Exterioris huius &Postremae Reipub. euanidis Legibus nequaquam sunt obnoxia.