# De nova stella 13-3

Tycho Brahe, De nova stella, DOCTORI MEDICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/13-3

Sed tu, optime Pratensis, id tibi persuasum habeas, me, quae me tunque feret tellus, quocunque sub axe, aspiciam tacito labentia sidera coelo, semper tui memorem amantemque permansurum: neque enim corporum localis ista separatio, Animorum (qui à locorum miseris angustiis liberrimi sunt) coniunctionem diuellet. Etenim, quae in Interiore illa & beatiore Natura radices egerunt; vt felicis illius sunt Aeternitatis germina: ita quoque Exterioris huius & Postremae Reipub. euanidis Legibus nequaquam sunt obnoxia.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
