# De nova stella 13

Tycho Brahe, De nova stella, DOCTORI MEDICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/13

Quae enim per se recta & honesta sunt, non poßunt, ob ignari vulgi peruersam opinionem eße non recta & inhonesta. Optaßem autem quaedam in his omnibus, quae edi postulas, nunc tandem emendare, addere, minuere, transponere, & in meliorem formam redigere: sed plurimis nunc obruor negotijs, quo minus id praestare poßim. Ab vna enim parte, domesticae curae, & alia quaedam studia, quae nunc prae manibus habeo; ab altera, nobilium & amicorum conuersatio, quibus non minimum temporis dispendij debetur, nos ita distrahunt, vt nihil in eo emendare aut restituere nunc vacet:

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
