Latin
LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI
Tycho Brahe, De nova stella 15
Unproofread scanNot analysed yet
LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI EXORDIO PRIVS CONSPECTA STELLA, quae in fine Anni superioris omnium primò apparuit. VENNO PRAECEDENTE, MENSE Nouembri, die eiusdem vndecimo, vesperi post Solis occasum, cùm meo more sidera coelo sereno contemplarer, nouam quandam &inusitatam, praeque aliis admodum conspicuam, iuxta capitis verticem, animaduerti fulgere Stellam: cumque mihi, qui inde ferè à pueritia, omnia coeli sidera perfectè (non enim magna huic scientiae inest difficultas) cognita haberem, satis euidenter constaret, nullam in eo coeli loco vnquam antea extitiße, vel minimam, nedum tam conspicuae claritatis stellam: in tantam rei istius admirationem sum adductus, vt de fide, proprijs oculis adhibenda, dubitare non puduerit. Cùm verò &ab alijs loco monstrato conspici poße animaduertißem, stellam reuera illic apparere, nullum mihi amplius mouebatur dubium. Miraculum sanè inter omnia, quae à mundi exordio, in tota rerum natura extiterunt, aut maximum, aut illi certè aequiparandum, quod in Solaris cursus retentione, Iosuae precibus impetrata: vel eiusdem obscuratione, tempore Victimae coelestis facta, contigiße sacra testantur GOO d by stantur oracula.