Latin
LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI
Tycho Brahe, De nova stella 17
Unproofread scanNot analysed yet
Coelo in haereditate cunctis relicto, si quispiam qui rationem eam caperet, inuentus esset. Haec plinius. Licet verò illa Plinij verba non obscurè testentur, Hipparchum veram stellam in aetherea regione, suo aeuo genitam depraehendiße, &hac occasione reliquarum omnium loca, instrumentis debitis (quod nullus ante ipsum praestitit) signaße, vt posteri scirent an saepius hoc fieri poßet: tamen non dubitauit interpres Plinij Milichius, illa in Cometae alicuius apparitionem detorquere, rei potius incredibilitate, &omnium Philosophorum refragante iudicio, quàm autoris sententia eò perductus. Quàm enim perperam, de Cometa, hunc locum Plinij interpretatus sit, nemo refragabitur, qui penitius citata Plinij verba introspexerit. Et quàm quaeso absurdum est affirmare Hipparchum, virum in omni scientiarum genere excellentem, praeque aliis in Mathematicis summum artificem, non sciuiße melius inter veras aethereae regionis stellas, &aëris igneum Meteoron, quod Cometam vocant, discernere, quàm vt per hanc occasionem omnium affixorum siderum catalogum &situm, diuino potius quàm humano labore, posteris relinqueret.