Latin
LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI
Tycho Brahe, De nova stella 19
Unproofread scanNot analysed yet
Scio tamen aliquos ex occultiori quadam, &nostro saeculo primùm in lucem producta Philosophia aßerturos, poßibile eße hanc stellam in veteri Iliado (libet enim eorum vocabulis vti) hactenus latitaße, &nunc demum maturatione sui absoluta mortalibus conspiciendam prodiße. Etsi verò nunc non disputem de huius nouae (vt putatur) Philosophiae certis vel ambiguis fundamentis: &non ignorem, ex illa, multarum in Natura abstrusarum rerum, &à vulgaribus Philosophis vel incognitarum, vel minus rectè intellectarum, causas &progressus explicari, poße: tamen mihi verosimile eße, vt hoc miraculum ea ratione sufficienter saluetur, vix persuadebitur. Nam si huiusmodi in coelo (quod illi quartum &igneum Elementum, non dubitant, suis ducti rationibus, appellare) fierent generationes, cur non saepius tot elapsis seculis, in tanta coeli vastitate, animaduersum est noua prodire sidera? Et cur illa quae hactenus apparuerunt erunt nullam inde à mundi exordio, magnitudinis, luminis, coloris, vel ordinis perpeßa sunt alterationem? Id enim in tanto temporis interuallo, &tanto stellarum copia, fieri oportebat, si coelo eiusmodi competeret generationis &corruptionis neceßitas.