Latin
2
Tycho Brahe, De nova stella 2
Unproofread scanNot analysed yet
QVcere praeclarum claris maioribus ortum,
Non est praecipuus Nobilitatis honos:
Hoc, aliunde tuis accedit honoribus, altum
Virtutis culmen quisquis adire paras.
Ast Mentem radijs Virtutum tingere sacris,
Est proprium verae Nobilitatis opus.
Macte animo, Tycho, veteris quem stemmata Gentis,
Quem solers Animus, commoda binae, beant.
BRAHORVM quid enim, &BILDORVM sanguine claro,
Fert magis antiquum Danica Nobilitas.
His generosa tui generis primordia ducens,
Ingenij suberas Nobilitate Genus:
Diuinae latices hausisti Palladis omnes,
Triuisti studijs tempus &omne bonis.
Ergo age, quid dubitas doctis committere chartis,
Quae sunt Ingenio scripta profecta tuo?
mihi, cumulus veniet tibi magnus honorum,
Crede
Iudicium quando Posteritatis eris.
Tunc tua tolletur multum super aetherae Virtus,
Vt vicit reliquas, haec noua STella, faces.
Iohannes Franciscus Ribensis, Philosophiae &Medicinae Doctor. TYCHODomino de Knudsdorp, Iuueni docto, &verè nobili, Iohannes Praetensis, Medicus, S. D.