# De nova stella 21

Tycho Brahe, De nova stella, LIVS AEVI MEMORIA, A MVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/21

Sed qualis ea fuerit stella, quae illis apparuit, non est huius loci scrupulosius indagare, cum ipsis etiam Theologis, ob Magiae ignorantiam, nihil in hac re certi constet. Sufficit enim demonstraße hanc nouam & inusitatam stellam, quae nuper apparuit, nullam habere cognationem cum illa, quae Magis conspiciebatur: nec poße eius generationis modum saluari, vel à Theologis, vel à Philosophis, nec ab ipsis etiam Mathematicis. Reliquum igitur est, vt statuamus Dei totius Machinae mundanae opificis, admirandum hoc eße Ostentum, praeter omnem naturae ordinem, à seipso in initio constitutum: nunc demum aduesperascenti mundo exhibitum. Diuina enim maiestas liberrimè agit, nec vllis obstricta est Naturae vinculis, sed cùm vult, sistit aquam fluuiis & vertit sidera retrò. Haec potuit Solis currus inhibere volantes, Cùm Populi Israël dux Iosue sterneret hostes. Haec potuit Solis sine Luna, extinguere lumen, Cùm suus est factus pro nobis victima Gnatus. Quapropter etsi de hoc nouo & nunc primum nato sidere, aliqua in medium adferre constituerim: tamen de DE HVIVS NOVAESTEL

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
