# De nova stella 25

Tycho Brahe, De nova stella, LAE IN COELO, QVO AD FIXAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/25

Nam si harum duarum fixarum loca, secundum longitudinem & latitudinem nota, praesupponamus, non latebit scientiae triangulorum sphaericorum gnaro, noui sideris ab aequinoctio verno in longitudinem, & ab Eccliptica in latitudinem remotio. Sint enim euidentioris demonstrationis gratia, in sequenti figuratione, duae stellae fixae sideris Caßiopeiae A & B: quarum A sit illa in Cathedrae parte superiore, quam alij in ascensu medio collocant: B. verò illam, quae in flexura est, iuxta ilia, representet: C. autem locus nouae stellae, & A C, arcus distantiae eius à supremaCathedrae? CB, arcus inter hanc & flexuram interceptus: & AB, arcus intercapedinis vtriusque fixae. Sit insuper G polus Zodiaci Boreus, à quo duo quadrantes descendant in Eclipticam, per praenominatas fixas in A & B positas. Per A quidem G, D: per B verò G F erit itaque D F arcus Ecclipticae dirimens vtriusque fixae longitudinem, & AD, atque BF, arcus latitudinum earundem fixarum. Pari ratione à polo Zodiaci, per locum nouae stellae in C positae, ducatur quadrans in Eclipticam, quae hîc G. E. erit. Itaque E. locus longitudinis nouae stellae, & D. E. arcus differentiae longitudinis huius à priori fixa in A posita.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
