# De nova stella 28

Tycho Brahe, De nova stella, LAE IN COELO, QVO AD FIXAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/28

Euadit igitur Angulus CAB, per dictas propositiones, partium 49. Minu. 52. Hunc angulum ab angulo BA G prius inuento, aufero, tanquam partem de suo toto, & relinquitur quantitas anguli CAG, partium 61, Minu. 44. Nunc progredior ad Triangulum CA G, cuius Angulus, qui ad A, iam innotuit: duo verò latera dictum angulum comprehendentia GA & AC, ex superioribus nota sunt. Quapropter beneficio 28 propositionis libri quarti Regiomontani de Triangulis, reliquum latus G C innotescet, partium videlicet 38 Minut: 4. Erat autem arcus G C, complementum latitudinis nouae stellae. Vnde sublato eo, à Quadrante, vera stellae latitudo, partium Minut: 56 euadit: quantitas videlicet arcus CE. Pro longitudine verò huius stellae indaganda, anguli DGE, quantitatem per omnia latera Trianguli GAC. iam cognita, dimetior, iuxta operationem

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
