# De nova stella 29

Tycho Brahe, De nova stella, LAE IN COELO, QVO AD FIXAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/29

trinae Triangulorum infallibili methodo inquisiuimus. Proceßum verò operationis, in inquirendis angulis & lateribus Triangulorum quibusue iam commemoratis, iuxta citatas huius doctrinae propositiones, non est huius loci plenius explicare, tùm quòd prolixius, & nimis perplexum fieret hinc totum negotium. Bona enim pars propositionum libri quarti Regiomont. In hoc opere absumitur, eò quòd omnes, more Geometrico catenatim cohaereant: tùm etiam quia diuinior & excellentior sit Triangulorum sphaericorum cognitio, quàm fas sit eius mysteria omnibus propalare. Licet vero non ignorem stellarum octaui orbis loca, non eße satis exquisitè cognita, vnde fieri potest quod loca fixarum, quibus in hac demonstra. tione tanquam fundamento vsi sumus, non praecise eum, quem aßumpsimus habeant longitudinis & latitudinis locum, quapropter locus huius nouae stellae, etiam paulo aliter fortè constituendus eßet, tamen quia ipsemet in barum fixarum locis, nihil certi obseruatum habeam, nolui à Ptolomaei & Copernici annotatione recedere. Quin potius, cum illis, quam Alphonsina farragine sentire, eò quod obseruatione crebra didicerim, Copernici motus propius coelo accedere, quàm aut Alphonsinas aut vllas alias coelestium motuum tabulas.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
