# De nova stella 3

Tycho Brahe, De nova stella, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/3

VM NVPERRELICTIS DOMESTICIS Musis, & Pyronomicis tuis exercitijs, Hafniae, apud nos eßes, Tycho nobilißime: ac de communibus studijs, vltrò Acitroque, qui mos noster est, conferreremus: inter reliqua Hingenij tui, quae domi supprimis, monumenta, Diarium labentis huius Anni, singulari & erudita à te Methodo conscriptum, produxisti, mihique legendum communicasti. Quod quidem, vt perlustraui diligentius, summopere placuit, & mirificè me recreauit. Quapropter cepi diligenter te statim ad editionem cohortari: vt alijs quoque tam vtilis foecundusque labor inseruiret. Videbam enim, plurima ibi contineri, quae, si publicarentur, plurimum lucis rebus Astronomicis adderent: multa, in Arte, hactenus dubia parumque firma, corrigerent: multos denique communium Astrologorum receptos ignotosque errores detegerent. Nam, praeterquam quòd lectißimorum Artificum decreta sequutus, quae in ijs difficilia paucisque euoluta sunt, Exemplis illustribus declaras, & tanquam occlusum Silenum, intus, conspicienda proponas: etiam proprias, in vtraque Astrologiae Obseruationes, certas illas quidem, & magno, a te, tot inauditorum Organorum fabricatione, tot improbis laboribus, tot vigilatarum noctium taedio redemtas, proponis. Verùm ad editionem te suadenti, & tum temporis, & aliquoties etiam postea, parum obsecundans fuisti: causas quasdam adducens, quae tibi quidem satisfacere poterant: mihi verò, tantum abest quod satisfecerint, vt etiam in proposito meo plus me confirmarint. Etenim, quod hasce tuas pagellas (tuis enim verbis vtor) non eum in finem, vt orbi ederentur, conscripsiße te respondes; sed rudiores eße tantùm, & extemporaneas, tuarum, ijs de rebus meditationum, delineationes, tibi reseruandas, neque ideo dignas publicè legi: facit id quidem, mi Tycho, modestus ille animus; qui, quantò, pulcherrimarum & sublimium rerum scientia, sublimiorem se fecit: tantò quoque sese humiliorem gerit.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
