# De nova stella 32

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/32

Interuallum inter hanc & Schedir Caßiopeiae (eò quod haec stella ferè cum noua, Meridianum vnâ obtineat) obseruaui cùm vertici proxima eßet, 6 tantum gradibus ab ipso zenit remota (ideoque nullam, etiam terrae propinqua in eo loco induceret paralaxin, sed locus eius visus & verus in vnum punctum propter ferè coincidentes à terrae centro & superficie lineas, vnitur) Idem praestiti cùm longißimè à zenit remota, Horizonti proxima eßet: & vtrobique eandem praecise à dicta fixa inueni distantiam nullo minuto variatam, partium videlicet 7 & 55 Minutorum. Idemque per alias stellas multiplic) facta obseruatione expertus sum: vnde hanc nouam stellam nullam habere aspectus diuersitatem, etiam Horizonti vicinam, concludo. Aliàs enim in minima sua altitudine longius remota fuißet à praenominata stella in pectore Caßiopeae, quàm in altitudine maxima. Quapropter non in Elementari regione infra Lunam, sed longè suprà, in orbe, cuius respectu, terra, sensibilem non obtineat magnitudinem, collocari hanc stellam neceßarium erit. Si enim in suprema aëris regione infra concauam sphaerae Lunaris regionem eßet, sensibilem induxißet in circulo altitudinis variationem, horizonti proxima, ab eo loco quem obtinebat vertici vicina. Describatur enim certioris demonstrationis causa, circulus repraesentans Meridianum, vel aliquem alium verticalem primi mobilis, in quo loca omnium stellarum considerantur, qui sit CBDE, cuius centrum sit A: Diameter verò BE verticem, CD Horizontem designet: sit insuper eodem centro descriptus circulus MKL, qui terreni orbis circumferentiam denotet.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
