Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 33
Unproofread scanNot analysed yet
Inter hos alius signetur circulus GHFI, qui infimum sphaerae Lunae &terrae proximum repraesentet ambitum, in quo stellam hanc existere fingamus: sitque primùm in maxima sua altitudine iuxta punctum G: Manifestum est quòd careat omni diuersitate aspectus. Ambae enim lineae à centro terrae, &oculo in eius superficie constituto, eductae in vnum eundemque primi mobilis circuli, videlicet CBDE cadent locum, in punctum videlicet B, vel propè, si stella non sit praecisè in G. Haec enim 6 gradibus à vertice remouetur, cum nobis altißima sit, qui tamen nullam sensibilem inducunt variationem ab ipso vertice. Constituatur verò haec stella in eodem circulo GHFI, in minima sua altitudine, idque in puncto O, neceßarium erit eam in alio loco extremi circuli videri, si oculus constituatur in Ksuperficie terrae, quàm si in A eiusdem centro. Ductis enim lineis à K superficie, &à centro terrae A, per O locum stellae, in extremum orbem BD E C eadet linea ab A per O in P: à Kverò per idem O in Q. Est igitur PQ, arcus primi mobilis, stellae aspectus diuersitatem ostendens. Lubet Lubet itaque inuestigare quantitatem arcus PQ, vt innotescat quantam haberet haec stella diuersitatem aspectus Horizonti proxima, si in circulo IGHF proximè infra orbem Lunae constitueretur in puncto O.