# De nova stella 35

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/35

Idq oogle Idque vt commodius fiat, producatur linea Q OK donec alia à centro A producta, illi perpendiculariter incidat, sitque haec in puncto R. Cùm verò angulus BKQ notus sit per obseruationem: est enim complementum altitudinis minimae, ipsius stellae, videlicet, partium 62, Minut. 5, non ignorabitur ei contrapositus R. KA. ipsi aequalis. Est insuper angulus KRA, ex hypothesi rectus: & latus KA, notum est per mensuram quamcumque. Est enim semidiametur ipsius terrae: non ignorabitur A. R, per 29 propositionem Regiomontani de triangulis planis. Si itaque ponatur semidiameter terrae KA, partium 100000, tanquàm sinus totus, cùm sit latus recto angulo, qui ad R, oppositum, euadit latus ARR, partium 88363. Nunc demum concipio triangulum ROA, cuius duo latera R. A, & AO, nota sunt. Est enim A. O. distantia à centro terrae ad infimam superficiem orbis Lunae, quam vnâ cum Copernico statuimus partium 5200000, qualium semidiameter terrae A. K, erat 100000 (lubet enim maioribus numeris negocium hoc absoluere, vt calculus eo sit commodior & exactius innotescat) cumque in dicto triangulo angulus O. R. A. ex hypothesi rectus sit, per 27 propositionem Regiomontani de triangulis planis, non latebit angulus R. O. A. Multiplicato enim latere A. R. in totum sinum, producuntur 8836300000, qui numerus per latus A. O diuisus, relinquit 1699 partes, sinum videlicet anguli R. O. A, cuius arcus est, & partium, 582 Minutorum, qui numerus, anguli quaesiti determinat quantitatem. Huic verò angulo ROA, aequalis est angulus POQ.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
