Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 36
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim illi contrapositus, vt patet ex elementis Geometriae, idcirco arcus PQ, qui hunc angulum metitur (nam propter immensam distantiam inter Sphaeram Lunae &primum mobile, arcus PQ non differt sensibiliter ab arcu circuli interuallo OP ijsdem lineis intercepto) stellaeque designat paralaxin, erit minutorum 583, quod erat quaerendum. Tantam igitur habuisset haec stella in O posita, aspectus diuersitatem, ab eo loco, quem prope verticem obtinebat, in eum vbi Horizonti proxima conspiciebatur. Id autem per multas &diligentes obseruationes (vt suprà dixi) factas, exquisito &minimè fallaci instrumento, falsum inuenimus. Vnde concludo hanc nuper visam stellam non eße in circulo I. G. H. F, suprema videlicet aëris regione, proximè infra Lunae orbem, nec in aliquo loco adhuc terrae propiore. Tunc enim maiorem induxißet quantitatem arcus PQ, maiorque fieret aspectus diuersitas: sed longè supra sphaeram Lunae, in ipso caelo locum obtinere, idque in orbe aliquo, tanto interuallo à terra remoto, vt linea KA. Semidiameter terrae, non habeat respectu eius sensibilem quantitatem: sed tota terra illi collata nil praeter puncti vicem habere animaduertatur, idque in octaua sphaera, vel non longe ab hac in altioribus trium superiorum Planetarum orbibus, fieri ab artificibus compertum est. Vnde haec stella in ipso caelo, vel in octauo orbe cum reliquis fixis, vel in proximè huic subiectis sphaeris constituetur.