# De nova stella 4

Tycho Brahe, De nova stella, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/4

Signum certè, docti, & verè excelsi Animi. Veruntamen, non ita semper, nobismet, de nobis ipsis, credere debemus: vt, rectis Amicorum iudicijs fidem derogare videamur. Atqui, ne me, Amore tui obcoecatum, minus rectè iudicare existimes: quaeso, tot excellentium doctrina virorum sententiam specta, quorum & iudicium audiuisti saepius, & precibus es ad editionem sollicitatus. Quin, nec tibi soli conscripta eße illa concedes; si, & finem laborum tuorum, & ius, quod sibi Respub. literaria, in tuos, eruditorumque omnium sudores, sibi vendicat, consideraueris. Quas tu, è Naturae fontibus, in te, deriuasti fontes quasi secundarios, eorum, te riuulos, in alios deducere, aequum est, saluis Dominij Legibus. Opulenta mater, Natura est, larga, filios genuinos, haereditate donans: inexhausti Abyßus, è quibus, quò plus hauseris, & in alios congeneres deriuaueris, hoc te foecundiore Radio Tingent. Quad verò extemporaneas recensque natas delineationes eße dicis; noui id quidem, & certò noij: vtpote, qui sedulam tuam, in alijs quoque Naturae Mysterijs euoluendis, tum praecipuè, in Spagyrica Cabala, diligentiam, vnus è paucis cognoscam. Nihilominus, si, quae extem poranea, maturus effundit Animius, non poßunt non eße matura. Neque enim prolixius digesta, felicius quoque semper proueniunt. Diuersa Prodeuntium sors: aliae, Temporum tardis Reuolutionibus maturantur: alia, eorundem quasi Legibus exemta, impetus habent & Resolutiones momentaneis: quae, si fermentantur diutius, nouis saepe ac peregrinis implicata Ascendentibus, in Transplantationem minus felicem, degenerant. Quae cum ita sint, vir nobilißime, non desinam, quod verbis antea coram, idipsum, nunc quoque, absens, à te, scripto efflagitare. Patere itaque mi Tycho, patere: &, quae ego sanctè volo, ea, ne tu nolis velle, etiam atque etiam rogo. Verùm, quod si, totum opusculum, quod in iustam excreuit magnitudinem, edi, certas ob causas, non permittis: saltem hoc contendam, vt, quas Diario addidisti de noua hac & admirabili ad Caßiopeiam STELLA (quae mine, tot tantosque fatigat & Genios & Ingenia) doctißimas & verè Mathematicas considerationes, in lucem prodire sinas. Eas enim praecipuè votis à te expectant omnes: & vt expectent, solida rerum Mathematicarum Scientia, qua te excellere inter paucos Artifices sciunt, adducit.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
