# De nova stella 42

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/42

Imò verò, quemadmodum illa aliquando in coelo, praeter communes Naturae Leges extitit, ita etiam si in eodem aliquando, contra easdem Naturae leges conspici (vt credibile est) desinat, non video, quid priori, hinc magis absurdum consequatur. Astrologicum iudicium de effectibus huius nuper natae stellae. si de effectibus huius stellae aliquid certi constituere longè superet Astrologiae metas, & verisimile sit, Deum, maius quippiam perhanc, mundo ostendere, quàm beneficio vllius scientiae Physicae à quouis mortalium praesciri poßit: tamen breues coniecturas ab Astrologiae fontibus petitas subiungam, quatenus nonnulla huius artis beneficio praesciri poßibile est, & mihi cognita pro temporis breui occasione in mentem veniunt: nihil hac in parte derogantes Theologorum, vel aliorum quorumuis sententiae, nec nostras coniecturas pro Edictis praetoriis aut oraculis vendentes.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
