# De nova stella 43

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/43

Verisimile est autem, quemadmodum huius stellae miraculum, prae omnibus, quae à mundi exordio facta sunt, est rarißimum & maximum: sic etiam rarißimos & maximos habitura hanc stellam effectus. Quapropter illam plus ostenti habere iudico, quàm vlli superiorum Planetarum congreßus, etiam illi, quos vocant maximos: aut vllae luminarium quantaecumque eclipses: vel vllae aliae, quouis modo stellarum in coelo congressus aut configurationes. Haec enim omnia, etsi magnas in hunc inferiorem mundum habeant potestates, vt indies veri experiuntur Artifices: tamen, quia crebrius fiunt, & naturali ordine, non tantas habere poßibile est significationes, quantas haec recens nata stella, quae praeter omnem Naturae ordinem, nunc primùm in coelo extitit, omnesque reliquas fixas, sua magnitudine & luminis fulgore plurimum exuperat. Qui verò & quales futuri sint huius stellae effectus, admodum difficile est ex Astrologiae fundamentis indagare. Haec enim Ars, ex multiplici, & rarò fallenti experientia, suas constituit Conclusiones, nec nisi semel, tempore Hipparchi factum eße legimus, quod noua in coelo prodierit stella. Vnde ab experientia, iudicium hac in re petere, ambiguum penèque impoßibile est. Verisimile tamen eße iudico, quod veluti circa Hipparchi tempora, qui floruit iuxta annum mundi 3840, ante Christum annis ferè 125 (quemadmodum ex obseruationibus ab eo factis, & à Ptolomeo citatis colligitur) paulatim post eius stellae apparitionem, quam obseruauit dictus Hipparchus, mirabiles contigerunt, tum in populo Dei, tum in vniuerso orbe habitabili mutationes: ita hisce similiter temporibus, fatales ingruere periodos, non est dubium.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
