Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 44
Unproofread scanNot analysed yet
In populo enim Dei, caepit lux verae doctrinae paulatim deficere, &ab ingratis Iudaeis negligi atque conculcari. Exortae sunt tum, Sectae illae tres, Pharisaeorum, Eßaeorum &Saducaeorum. Concertabant inter se summi Pontifices, non largitionibus ac ambitione tantùm, sed &sanguine atque caede, pro aris &sumo Pontificatu obtinendo, vt ex historia istius Iohannis apparet, qui à fratre, hac de caußa, in ipso templo occisus est. Paulò post, sceptrum etiam amisit lanna Hyrcanus, vltimus ex tribu &domo Dauid: &secutae sunt paßim horrendae clades &funestae lanienae, ciuiles &externae, vsque dum gregem suum pusillum, tum temporis in oppidò angustum redactum, Dux de Bethlehem ciuitate Iuda inuisit, &oriens ex alto Stella Iacob, de qua Bileam vatici. natus erat, Lux vera toti orbi salutaris, illuxit: quam duce stella, Magi inuenerunt, &sublato postea interstitio, Iudaei pariter atque Gentes micantem conspexerunt. Circa haec etiam tempora, in Rebus pub. Paßim magni caepere motus. Graecorum Monarchia, crebris bellis, tam externis quàm ciuilibus labefactari, &imperium Romanis indies magis magisque acrescere caepit, donec imperij fines Orbis in Vrbe forent: sic etiam hanc stellam, quae nostra aetate prodijt, maximam Reipublicae mutationem, aliumque imperiorum ®norum statum sequentibus aliquot annis praesignificare: praesertim quia haec stella incidit in completam fermè periodum omnium Trigonorum totius zodiaci. Nam post annos abhinc decem, congreßus superiorum planetarum, prae coeteris maximus, in extremitate Piscium, finem imponet Trigono aqueo, vnaque omnium aliorum circuitum (qui vix octingentis annis absoluitur) claudit, &nouum Trigonorum principium, ab Ariete, in ignea Triplicitate incipiet.