# De nova stella 45

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/45

Quapropter haec recens nata stella, cum sequenti Trigonorum nouo exordio plurimum conspirabit, idque eam praesertim ob causam, quia locus stellae respectu polorum mundi, in initium Arietis incidit, quo etiam in loco nouum Trigonorum exordium (vt dixi) celebrabitur. Quantae igitur hinc portendantur Imperiorum & Monarchiarum, omniumque statuum per vniuersum orbem, immutationes, huius artis periti facilè intelligunt. Quod verò haec stella, quo ad polos mundi in principium Arietas, locum aequinoctialem, totiusque zodiaci nouum exordium, prope circulum, quem colurum aequinoctiorum vocant, incidat, post varios & graues tumultus variasque omnium rerum in mundo immutationes, nouum quendam & diuersum à prioribus Monarchiarum statum, tùm etiam Relligionis & Legum aliam administrationem portendere, ex loci ipsius insita vi & peculiari natura videtur.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
