# De nova stella 48

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/48

Vnde tot concurrentibus causis, non dubium est, Martem in hac coeli figura praerogatiuas partes obtinere. Adde quòd omnes reliqui Planetae in ipsius domibus V videlicet & ro reperiantur, excepta sola Venere, quae in Libra, ipsi, quadrata radiatione aßociatur: ipse verò Capricornum propriam Exaltationem poßidet. Cum igitur Mars, admodum potens in Dominio Nouilunij hanc stellam praecedentis, & cum Arcturo stella, de propria natura, admodum impetuosa, in eodem circulo Positionis occidat, non longè à Lunae nodo, quem caudam Draconis vocant, remotus: plurimum ea significata intendit, quae supra, ipsam stellam, ex propria natura, quam Mauorti habet affinem, portendere diximus: vtpote tumultus, praelia; hostiles hominum insidias, imperiorum & ciuitatum deuastationes ac depopulationes, aërisque intemperiem siccam, & morbos venenatos ac pestiferos, coeteraque bis similia mala, quae Martis feruens stella mortalibus inferre solet.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
