# De nova stella 49

Tycho Brahe, De nova stella, DESITVEIVS, QVO AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/49

Quia verò Martis dommantis locus, incidit in sextam domum, peculiariter videtur, noua & inusitata morborum genera, & per vniuersas regiones graßantes aegritudines, portendere. Quantum verò ad ipsius stellae positum attinet, consideratione dignum est: quòd haec, tempore huius Nouilunij, in ipsum ferè verticem incidit, vnde in medio coelj & decima domo constituta, peculiarem super imperia, regna, & principatus, horumque administratores, Reges, Duces & Principes, aliosque in sublimi Reipublicae administratione positos, habet significationem. Cum illis autem praecipuè consensum obtinet, quibus & signum in quo stella est, vel Aries cum, quo culminat, horoscopum mediumue coeli, aut loca lummarium cùm nascerentur, obtenebat.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
