# De nova stella 50

Tycho Brahe, De nova stella, NVVLPIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/50

Nec immunes erunt hi populi, qui triangulo terreo subiacent: eò quòd longitudo stellae est in B, & & domini Nouilunij praecedentis locus in V incidat, quae ambo signa, de Triangulo terreo sunt. Sed vt vno verbo rem totam dicam: quia huius stellae locus, respectu polorum mundi, in Arietem cadit, super totam ferè Europam significationes extendentur. Peculiariter verò illi homines, ab his communibus calamitatibus, quas stella portendit, corripientur, qui cùm nascerentur, in Genethliaca constitutione, horoscopi vel luminarium cum loco huius stellae, aut eius Domini Martis, habuere consensum. Tempus autem effectuum, non in paucos aliquot annos terminabitur: sed in sequentes plurimos producetur, eò quòd rarißimum, maximum, & praeter omnem Naturae ordinem, huius stellae existat miraculum. Tunc verò maximè intendentur significata, quando cum effectibus coniunctionis maximae superiorum Planetarum; quam dixi post decennium nouum Trigonorum exordium inchoandam, coniungentur. Atque haec, de nouae illius stellae effectibus, breuiter & generaliter annotare libuit. Licet autem non ignorem, ex hac ipsa, quamuis vulgari Astrologia, quaedam paulo specialius praedici poße: tamen hoc loco tantum praecipua & maximè generalia dicenda iudicaui. In specie enim aliquid certi praedicere velle, nec sapientis nec boni est Astrologi, neque id satis tutò fieri poße arbitror. Intelligentibus huius Astrologiae secreta, satis dictum arbitror. Caeteris enim haec non scribimus, quemadmodum ab initio testatus sum. Tacebo interim ea, quae è verioribus & secretioribus quibusdam alterius Astrologiae fontibus, afferri poßent. Illa enim paucißimis cognita, & multis fortè ob inscitiam odiosa censeretur: imò per se talis ea est, vt nefas sit, eius Mysteria prostituere. Incly

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
