# De nova stella 52

Tycho Brahe, De nova stella, QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/52

QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS, vbicunque locorum, vniuersis & singulis, Dominis & amicis, perpetua laude dignißimis, Tycho Brahe, Danus, Salutem, Fauentem precatur Vraniam. Niuersum hoc & amplissimum totius Machinae mundanae Theatrum, Viri inclyti, Coelos, Terram, Maria, & quae in his comprehenduntur, Solem, Lunam, Stellas, Animantia, Vegetabilia, & Mineralia, per Diuini numinis sapientiam, non in suimetipsius, sed hominis, quem suae imagini conformem reddidit, commodum necessitatemque creata & instituta esse, nemo sapiens ire potest inficias. Deus enim, cum sit incorporeus, immensus, aeternus, incomprehensibilis, vbique & nullibi, non indiget, corporea, finita, temporanea, comprehensibili, & locali, Mundi forma. Sed hominem, Mundo, quo ad haec, consimilem, in terra, centro totius Vniuersitatis, propterea statuit, vt inde, quasi ex specula, vniuersi orbis Natus ram & constitutionem contemplaretur: eaque ratione Dei inuisibilis & incorporei, per visibilia & creata corpora, Maiestatem, Sapientiamque in hac mortali vita, quodammodo agnosceret. Quapropter, post aeterni & imperscrutabilis Dei agnitionem, à semetipso, per Prophetas & Filium Redemptorem nobis reuelatam, spiritualisque Dei spiritualem cultum, nihil magis homini necessarium, & fini, propter quem constitutus est, magis conforme esse iudico, quàm perpetuo, in iucunda operum diuinorum, quae in Mundi fabrica vndique elucent, consideratione versari.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
